Latin
Book 2, Chapter 11
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 11.20
Unproofread scanNot analysed yet
R. Quid ipsa grammatica? nonne si vera est, eo vera est quo disciplina est? Disciplina enim a discendo dicta est: nemo autem quæ didicit ac tenet, nescire dici potest; et nemo scit falsa. Omnis ergo vera est disciplina. A. Non video quidem quid in ista ratiuDcula temere concedatur. Movet me tamen ne per istam cuipiam videatur etiam illas fabulas veras esse; nam et bas discimus et tenemus. R. Numquidnam magister noster nolebat nos credere quæ docebat, et nosse? A. Imo vehementer ut nossemus instabat. R. Numquid aliquando institit ut Dædalum volasse credcremus? A. Hoc quidem nunquam. 6ed plane nisi teneremus fabulam, vix nos posse aliquid manibus tenere faciebat. R. Tu ergo negas vcrum esse quod ista fabula sit, et quod ita sit Dædalus diffamatus? A. IIoc non nego verum esse. R. Non negas ergo te didicisse verum, cum ista didiceris. Nam si volasse Daedalum verum est, et hoc pueri pro ficta fabula acciperent atque redderent, eo ipso falsa retinerent, quo vera essent illa quae redderent. Hinc enim exstitit illud quod superius mirabamur, de volatu Dædali veram fabulam esse non potuisse, nisi Dædalum volasse falsum esset. A. Jam teneo istud; sed quid ex eo proficiamus exspecto. It Quid, nisi non csse falsam illam rationem, qua collegimus disciplinam, nisi vera doceat, disciplinam esse non posse? A. Et hoc quid ad rem? R. Quia volo dicas mihi unde sit disciplina grammatica: indt enim vera est, nude disciplina est. A. Nescio quid tibi respondeam. R. Nonne libi videtur, si nihil in cadefinitum esset, et nihil in genera et partes distributum atque dislinctum, cam nullo modo disciplinam esse potuisse? A. Jam intelligo quid dicas; nec ulla mihi occurrit cujusvis facies disciplinæ, in qua non definitiones ac divisiones et ratiocinationes, dum quid quidque sit declaratur, dum sine confusione partium sua cuique redduntur, dum nihil prætermittitur proprium, nihil annumeratur alicnum, lotum hoc ipsum quo die sciplina dicitur egerint. R. Ergo cl totum ipsum quo vera dicitur. A. Video consequi.