Latin
Book 2, Chapter 12
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 12.22
Unproofread scanNot analysed yet
R. Ergo attende pauca quæ restant. A. Profer si quid habes, modo tale sit quod intelligam, libenterque concedam. R. Esse aliquid in aliquo, non nos fugit duobus modis dici. Uno quo ila est, ut etiam sejungi atque alibi esse possit, ut hoc lignum in boc loco, ut sol in oriente: allero autem quo ita est aliquid in subjecto, ut ab eo nequcat separari, ut in hoc ligno fornia et species quam videmus, at in sole lux, ut in igne calor, ut in animo disciplina, et si qua sunt nlia similia. An libi aliter videtur? A. Ista quidem vetustissima sunt nobis, et ab ineunte adolescentia studiosissime percepta et cognita: quare non possum der his interrogatus, quin ea sine ulla deliberatione concedam. R. Quid illud? nonne concedis, quod in subjecto est inseparabiliLcr, si subjectum ipsum non maneat, manere non posse? A. Hoc quoque video necessarium; nam manente subjecto, posse id quod in subjecto cst non manere, quisquis diligenter res advertit, intelligit. Siquidem hujus corporis color potest vel valetudinis ratione vel ætate immutari, cum ipsum corpus necdum interierit. Et hoc non peraeque in omnibus valet, sed in his in quibus, non ut sint ipsa subjecta, ea quae in suhjeclis sunt coexislunt. Non enim ut sit iste paries, paries hoc colore fit, quem in eo videmus; cum etiam si quo casu nigrescat aut albescat, vel aliquem alium niutet colorem, nihilominus tamen maneat paries ac dicatur. At vero ignis si calore careat, ne ignis quidrm erit: nec nivem vocarc, nisi candidam, possumus.