Latin
Book 2, Chapter 11
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 11.21
Unproofread scanNot analysed yet
R. Responde nunc quæ disciplina conlineat definitionum, divisionum, partitionumque rationcs. A. Jam superius dictum est haec disputandi regulis contineri. R. Grammatica igitur eadem arte creata est, ut disciplina, et ut vera esset, quæ est abs te superius a falsitate defensa. Quod non de una grammatica mihi licet concludere, sed prorsus de omnibus disciplinis. Nam dixisti, vereque dixisti, nullam disciplinam tibi occurrere, in qua non definiendi jus atque distribuendi idipsum, ut disciplina sit, fecerit. At, si eo verae sunt quo sunt disciplinae, negabitne quispiam, veritatem ipsam esse per quam omnes veræ sunt disciplinae? A. Prope est omnino ut assenliar: sed illud me movet, quod etiam rationem disputandi inter easdem disciplinas numeramus. Quare illam potius existimo esse veritatem, qua et ista ipsa ratio vera est. It Optime omnino ac vigilantissime: sed non negas, ut opinor, co veram esse quo disciplina est. A. Imo idipsum est quod me movet. Adverti enim etiam disciplinam esse, et ob hoc veram dici. R. Quid ergo? istam putas aliter disciplinam esse potuisse, nisi omnia in ea definita essent et distributa? A. Nihil aliud habeo quod dicam. R. At, si ad eam pertinet hoc officium, per seipsam disciplina vera est. Quisquamne igitur mirum putabit, si ea qua vera sunt omnia, per se ipsa et in seipsa vera sit veritas1? A. Nihil mihi obstat quominus recta pergam in istam sententiam.