Latin
15.28.1 to 15.28.42
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 15.28.1-42
Unproofread scanNot analysed yet
R. Ex eo, quantum memini, veritatem non posse interire conclusimus, quod non solum si totus mundus intereat, sed etiam si ipsa veritas, verum erit et mundum et veritatem interisse. Nihil autem verum sine veritate: nullo modo igitur inierit veritas. A. Agnosco ista, et multum miror si falsa sunt. R. Ergo illud alterum videamus. A. Sine me paululum considerare, oro te, ne huc iterum turpitcr redeam. R. Ergone interisse veritatem verum non erit? Si non crit verum, non ergo interit. Si verum erit, unde post occasum veritatis verum erit, cum jam veritas nulla est? A. Nihil habeo quid plus cogitem atque considerem; perge ad aliud. Certe faciemus, quantum possumus, ut docti atque prudentes viri legant haec, et nostram, si qua est, corrigant temeritatem: nam me nec modo, nec aliquando arbitror quid contra boc dicatur posse invenire. i9. R. Numquidnam ergo dicitur veritas, nisi qua verum est quidquid verum est? A. Nullo modo. R. Numquidnam recte dicitur verum, nisi quod non est falsum? A. Hinc vero dubitare dementia est. R. Num falsum non est quod ad similitudinem alicujus accommodatum est, nequc id tamen est cujus simile apparet? A. Nihil quidem aliud video quod libentius falsum vocem. Sed tamen solet falsum dici, eliam quod a veri similitudine longe abest. R. Quis negat? sed tamen quod habear ad verum nonnullam imitationem. A. Quoniodo? Non enim cum dicitur, junctis alitibus anguibus Medeam volasse, ulla ex parte resista verum imitatur; quippe quæ nulla sit, nee imitari aliquid possit ea res quae omnino non sit. R. Rectc dicis; sed non attendis cam rem quæ omnino nulla sit, ne falsum quidem posse dici. Si enim falsum est, est: si non est, non est falsum t.