Latin
15.28.43 to 15.28.70
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 15.28.43-70
Unproofread scanNot analysed yet
A. Non ergo dicemus illud de Medea, nescio quod monstrum, falsum esse? R. Non utique; nam si falsum est, quomodo monstrum est 2? A. Miram rem vidco: itane tandem cum audio, Angues ingentes alites junctos jugo. (Poeta apud Cic. ,de Invent. I, 19.) ion dico falsum? R. Dicis plane: est enim quod falsum esse dicas. A. Quid, quaeso? R. Illam scilicet sententiam quae ipso versu enuntiatur. A. Et quam tandem habet ista imitationem veri? R. Quia similiter enuntiaretur, etiamsi vere illud Medea fecisset. Imitatur ergo ipsa enuntiatione veras sententias falsa sententia. Quæ si non creditur, eo solo imitatur veras quod ita dicitur, estque tantum falsa, non etiam fallens. Si autem fidem impetrat, imitatur etiam creditas veras. A. Jam intelligo mullum interesse inter illa quæ dicimus, et illa de quibus dicimus aliquid; quare jam assentior: nam hoc solo revocabar, quidquid falsum dicinlus non recte dici, nisi habeat veri alicujus imitationem. Quis enim lapidem falsum argentum esse dicens non jure rideatur? tamen si quisquam lapidem argentum esse dicat, dicimus falsum eum dicere, id est falsam proferre sententiam. Stannum autem vel plumbum nun absurde, ut opinor, falsum argentum vocamus, quod id res ipsa velut imitatur: neque ex eo falsa est nostra senlenlia, sed illud ipsum dic quo enuntiatur.