Latin
Book 2, Chapter 16
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 16.30
Unproofread scanNot analysed yet
R. Bene intelligis. Sed illud vide, utrum et argentum falsi plumbi nomine congruenter appellare possimus. A. Non mihi placet. R. Quid ita? A, Nescio; nisi illud video, vehementer contra voluntatem meam dici. R. Num forte propterea quod argentum melius est, et quasi in contumeliam ejus dicitur; plumbi autcm quidam vclut honor est, si falsum argentum vocetur? A. Prorsus explicasti quod volebam. Et ideo credo jure infamcs intestabilesque haberi, qui mulicbri habitu se ostentant, quos nescio utrum falsaS mulieres, an falsos viros melius vocem. Veros tamen histrioncs, verosque infames sine dubitatione possumus vocare; aut, si latent nec infame quidquam nisi a turpi fama nominatur, veros ncquam non sine veritate dicimus, ut opinor. R. Alius locus nohis erit de istis rebus disserendi: multa enim Hunt, quae quasi facie populari turpia videntur, aliquo tamen fine laudabili honesta monstrantur. Et magna quæstio est utrum patriæ liberandæ causa muliebri tunica indutus, debeat hostem decipere, hoc ipso quo mulier falsa sit, fortasse verior vir futurus: et utrum sapiens qui aliquo modo certum habeat necessariam fure vitam suam rebus humanis, malit emori frigore, quam fcmineis vestibus, si aliud non sil, amiciri. Sed de hoc, ut di ctum est, alias videbimus. Profecto enim cernis quantae inquisitionis indigeat, quatenus ista progredi debeant, ne in quasdam inexcusabiles turpitudines dccidatur. Nunc autem quod præsenti quæstioni satis est, jam puto apparere, neque dubitari non esse falsum quidquam nisi veri aliqua imitatione.