Latin
Book 2, Chapter 2
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
A. Mamfestissimum ordinem video atque brcvissimum. R. Hic crgo esto nunc, ut interroganti caute firmeque respondeas. A. Isthic sum. R. Si utanebit semper mundus iste, vcrum est mundum semper mansurum esse? A. Quis boc dubilel? R. Quid, si non manebit? nonne ita verum est mundum non e; se mansurum? A. Nihil resisto. R. Quid, cum interieril, si interiturus est? nonne tunc id erit vcrum, mundum interisse? Nam quamdiu verum non est mundum occidisse, non occidit: repugnat igitur ut mundus occiderit, et vcruiu non sit mundum occidisse. A. Et hoc concedo. R. Quid illud? Videturne tibi verum aliquid esse posse, ut veritas non sil? A. Nullo modo. R. Erit igitur vcritas, etiamsi mundus intereat. A. Negare non possum. R. Quid, si ipsa veritas occidat? nonne verum erit veritatem occidisse? A. Et istud quis negat? R. Verum autem non potest esse, si veritas non sit. A. Jam hoc paulo ante concessi. R. Nullo modo igitur occidet vcritas. A. Perge ut coepisti, nam ista collectione nihil cst verius.