Latin
Book 2, Chapter 4
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 4.6
Unproofread scanNot analysed yet
R. Videnturne tibi quæque corporea, id est sensibilia, intellectu posse comprehendi? A. Non videntur. R. Quid illud? videtur tibi sensibus uti Deus ad res cognoscendas? A. Nihil audeo de hac re temere affirmare; sed quantum conjicere datur, nullo modo Deus utitur sensibus. R. Ergo concludimus non sentire posse nisi animam. A. Conclude interim quantum probabiliter licet. R. Quid illud? dasne istum parielem, si verus paries non sit, non esse parietem? A. Nihil hoc facilius dederim. R. Neque quidquam, si verum corpus non sit, corpus esse? A. Tale etiam hoc est. R. Ergo si nihil verum est, nisi ita sit ut vidctur; nec quidquam corporeum videri nisi sensibus potest; nec sentire, nisi anima; nec, si verum corpos non sit, corpus esse: restat ut corpus esse non possit, nisi anima fucrit. A. Nimis urges, et quid resistam non habeo.