Latin
Book 2, Chapter 5
Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 5.7
Unproofread scanNot analysed yet
R. Attende in ista diligentius. A. En adsum. A. Certe hic lapis est; et ita verus est, si non se habet aliter ac videtur; et lapis non est, si vcrus non est; et non nisi sensibns videri potest. A. Etiam. R. Non sunt igitur lapides in abditissimo terrae gremio, nec omnino ubi non sunt qui sentiant: nee iste lapis esset, nisi eum videremus; nec lapis erit cum discesserimus, nemoque alius eum præsens videbit. Nec, si loculos bene claudas, quamvis inulta in eis incluseris, aliquid habebunt. Nec prorsus ipsum lignum intrinsecus lignum est. Fugit enim omnes sensus quidquid in altitudine est corporis minime perlucentis, quod non esse omnino cogitur. Etenim si csset, vcrum esset; nec verum quidquam est, nisi quod ita est ut videtur: illud autem non videtur; non est igitur verum: nisi quid habes ad hæc quod respondeas. A. De iis quidem quæ concessi, boc natum esse video; sed absurdum ita cst, ut quidquid vis illorum facilius negem, quam hoc verum esse concedam. R. Nihil repugno. Vide ergo quid dicere velis: corporea nisi sensibus videri posse, an sentire nisi animam, an esse lapidem vel quid aliud, sed verum non esse, an ipsum verum aliter esse definiendum. A. Isthuc ipsum, oro te, ultimum videamus. *