Latin
12
Augustine, Speculum [Incertus] 12
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XI. De duabus syllabis Dei. Quotiescumque recolo vel audio duas breves syllabas, ct quatuor litteras, quibus scribitur Deus; hoc enim nomen tibi soli, Omnipotens jure debetur: atque cum intueor tuae virtutis magnalia et mirabilem mundi creationem, id est, cosmopœiæ considero decorem: simulque mecum tacitus reputo miserationes tuas quae a sæculo sunt (mirentur enim qui volunt potentiam tuam, sed ero plus stupeo animadvertens mlsericordias tuas): profecto in bis quatuor litteris et duabus brevibus syllabis infinitum quid et incomprehensibile, immensum et inenarrabile mentis intuitu, et sinceris fidei oculis, pro scire et posse quod mihi tantillo homini dignaris largiri, contemplor. Numquid enim (t) duæ breves syllabæ tu Deus noster es, aut duas breves syllabas adoramus, vel ad duas breves syllabas pervenire desideramus: quae pene ante desinunt sonare, quam coeperint; nec in eis secundæ locus est, nisi prima ante transierit? Manet quippe magnum aliquid, et magne summeque est, quod incomparabile et omnium præcellentissimum est I quod dicitur Deus, quamvis nun maneat sonus, cum dicitur Deus.