Latin
13
Augustine, Speculum [Incertus] 13
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XII. Quod in natura sua non videlur Deut. Verum quia caro nescit spiritum, et invisibilia a visibilibus nun videntur; per fidem enim ambulamus, et non per speciein: (c) humanæ tu, Deus noster nimis bonus et pius, consulens infirmitati, dignaris te nobis insinuare, non tua proprietate, sed alia quadam similitudine. Unde et nostrorum qualitatem membrorum babcre describeris, volens passionum indigna de te ipso ad hoc proferri: ut quia si< ut es, te nequimus scire in præsenti miseria, per nostra ad tua nos trahas, et nos, dum condescendis nobis, facilius consurgamus libi.