Latin
15
Augustine, Speculum [Incertus] 15
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIV. De Latitudine, longitudine, altitudine et profunditate Dei. (a) Enimvero nibil dignum de le humanus sermo loquitur; quia nec secundum qualitatem aut quantitatem, silum vel habitum seu motum:liquidI de le digne dicitur. Et tamen latitudo, longitudo, altitudo ct profunditas tibi quodam modo inesse legitur. Sed latitudo quidem charitatis, qua nos ab errore colligis et contines in veritate; longitudo vero, qua nos longanimiter malos portas, donce emendatos futuræ patriæ restituas; altitudo autem, qua omnem sensum et hominum et angelorum immensitale scientiæ superexcellis; profunditas quoque, qua damnandos inferius juxta æquitatem disponis, atque recto judicio judex justus præordinas. Omnem igitur supergrediatur creaturam, ct meali9 intuitum ultra omnia dirigat, qui aliquid voluerit de tua prælibare proprictate, summa bona dcilas