Latin
16
Augustine, Speculum [Incertus] 16
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XV. De cognitione sanctæ Trinitatis. Tunc enim homo procul positus a vanitate, plenius in veritate tenetur, quando in corde ejus quidquid cst, Deus reliquis cunctis ab intuitu dimotis pacifico pie creditnr, et sancte cogitatur. Sed licet nemo sit, qui te in hac valle lacrymarum valeat efficaciter comprehendere vel diffinire, magnum tamen et mirum valde nostræ ætati daium est, scire dc te summo bono, tua nobis nimirum gratia revelante. Quis ante nos in quos fines sæculorum devenerunt (I Cor. x, 11), talia sic manifesta audire potuit vel cognoscere do Trinitate et unitate, de personis et substantia? De te quidem, Pater Dcus, quod sis a nullo; et ideo ingenitus dicaris; de Filio autem tuo; quia geuitus et a te sit, non a ac; de Spiritu quoque sancto, quia procedens et non sit a se, sed a tc et Filio; quorum est spiritus. Ita tenus, ut sicut tu Pater nec genitus, nec procedens dici potes; sic Filius nec ingenitus, nec procedens; sic nec Spiritus sanctus ingenitus, nec genitus dici debeant: quatenus proprietas personarum te unum Patrem simul cum uno Filio et uno Spiritu sancto patenter nobis ostendat. Quis prioribus sæculis in te unum credere Deum, et te confiteri trinum, neque substantiam separans, nequd personas confundens, sic prudenter intellexit, sic palam sapuit* sic vere cognovit? Filius sane tuus missus (b ad publicum nostrum de sino tuo, hand recte fidei normam evidentius huic ultimae patefecit ætati. Priusquam creaturae ostenderes creatorem 4 in sola notus eras Judæa, Dcus, et in Israel magna nominis tui fama ct cultus audiebatur (Psal. LXXV, 2). Sed numquid sic liquido, aut tantum quantum apud nos sub gratia constitutos? De Trinitate vcro individua parum quid tunc perpauci senserunt. Legislatoruni eniin filii quid de una Trinitate, vel trina unitate scire debeaut, digna perculsi caecitate adhuc ignorant: aliud præter unum Deum miseri nolentes confiteri, et garrientes in nos verbis malignis, dum dicimus te Patrem habcre Filium. Nobis autem qui ex Gentibus venimus, quam multa et vera de trino unoque Deo datum sit sapere, probant cordi quæ ere. dunt, necuon et ora quæ conlitcniur, atque nihilominus flagella ipsa, et mors quae pro hac ipsa confessione illata sunt: scriptum est enim, Super senes intellexi (Psal. cIvit, 100).