Latin
2
Augustine, Speculum [Incertus] 2
Unproofread scanNot analysed yet
Fugiam itaque, Domine, et libenter fugiam obstrepentes tumutus omnium vanitatum. Sed quo fugiam, ut illos declinem, illos calcem sub pedibus, et procul pellam a serenitate jucundi intuitus? Ad te, qui es solum confugium et unica spes miserorum, ad te, gloria mea et exaltans caput meum (Psal. III, 4), ad te confugiam de lacu miseriæ et de luto fæcis (Psal. XXXIX, 3). Tibi inhæream, prout ipse dederis, suavitas melliflua, ut tu dulcescas mihi dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura. (a) Quæram ergo te, Domine, invocans te, et invocabo te credens in te; ut quærens te inveniam te, et inveniens benedicam te qui benedixisti nos omni benedictione. (b) Deus meus, unica spes mea, exaudi me, fatigatus nolim quærere te, sed quæram faciem tuam semper ardenter. Tu da quærendi vires, qui inveniri te fecisti, et magis ac magis inveniendi te spem dedisti. Illumina, Domine, cordis mei oculum intimæ visionis perspicua luce: velatus enim est et cæcus tetra caligne peccatorum et ignorantiæ. Illumina cum lumine gratiæ tuæ, ut sinceris fidei oculis, et puro lumine cordis inspiciam mysteria regni tui. Verum quia non est pulchra laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9), et fides sine operbus condignis non laudatur, (c) rogo Patrem per Filium, rogo Filium per Patrem, rogo Spiritum sanctum per Patrem et Filium, ut omnia vitia elongentur a me, et omnes sanctæ virtutes plantentur in me: quatenus acceptabile tibi fiat sacrificium laudis fidei meæ, Deus meus, et ascendat ad te in odorem suavitatis. Obsecro, et misericordiam tuam supplex imploro, cunctarum fons et origo, largitor et conservator virtutum Deus, adauge mihi spem2, fidem sanctam, rectam et immaculatam, fidem eruditam, catholicam et prudentissimam, fidem ferventem, insuperabilem et orthodoxam; quæ in me omne quod tibi placet, per dilectionem et humilitatem operetur, quæ vinci nequeat inter verba altercationis in tempore persecutionis, vel in die necessitatis. Scrutans corda et renes Deus (Psal. VII, 10), (d) coram te est sanitas, et infirmitas mea: illam, precor, serva, istam sana. Coram te est scientia, et ignorantia mea. Ubi mihi aperuisti, suscipe intrantem; ubi clausisti, aperi pulsanti: ut audiens intelligam te, et intelligens diligam te, et diligens laudem te, atque in toto corde meo desiderem pulchritudinem visionis tuæ semper inspicere. Audio quid nobis intimare vult Scriptura tua, quam sanctificasti et misisti in mundum; audio, et credo ei.