Latin
3.1 to 3.27
Augustine, Speculum [Incertus] 3.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. Quod Deus, Deus, et prœsens et eoa qui dere (Joan. IV, 24) sed spiritus incomprehensibilis, incorporeus, incommutabilis, incircumscriptus, ubique totus, nusquam divisus, secundum ipsius Scripturæ testimonium veridicum; hoc enim medo discerneris, Creator, a creatura, in qua sunt qui et spiritus dicuntur. Si ita est, imo quia ita est, (a) quomodo invocabo Deum meum et Dominum meum? Quoniam utiquis locus est que in me ipsum vocabo cum cum invocabo eum. Et quis locus est in me, quo veniat in me Deus meus, quo veniat ille qui fecit cœlum et terram? Itane, Deus meus est in me quod capiat te? An vero cœlum et terra quæ fecisti, et in quibus me fecisti, capiunt te? An quia sine te non esset quidquid est, fit quidquid est ut capiat te? Cur itaque peto ut enim ego jam sum inferi1, et tu tamen ibi es: nam et si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8). Non ergo essem, Deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. An potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36)? Etiam sic, Domine, etiam sic. Quo ergo te invoco, cum in te sim; aut unde venies tu in me? quo enim recedam, quo ibo? Extra cœlum et terram fortasse, ut inde veniat in me Deus meus, qui dixit, Cœlum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24)? Capiunt ergone te cœlum et terra, quoniam tu imptes ea? An imples, et restat, quod non te capiunt? Et quo refundis quidquid impleto cœo et terra ex te restat? Annon opus habes ut a quoquam continearis, qui contines omnia; quoniam quæ te plena sunt, stabilem te faciunt; quia etsi frangantur, tu non effunderis.