Latin
6
Augustine, Speculum [Incertus] 6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. Quomodo sit Deut longe et prope et in omnibus tolus. (d) Qui solus vivificas omnia, qui creasii omnia. Qui ubique es ct ubique totus, qni sentiri potes et videri non potes, qui nusquam dees, et tanen ab iniquorum cogitationibus ionge es. Qui nee. ibi dees, uhi longe es; quia ubi non es per gratiam, ades per vindictam. Qui omnia tangis, nec tamen æqualiter omnia tangis. Quasdam enim tangis ut sint, nee tamen ut vivant et sentiant; quaedam tangis ut sint, vivant et sentiant, nec tanicn ut discernant; quædam tangis ut sint, vivant, sentiant atque discernant. Et cum tibimetipsi nunquam dissimilis sis, dissimiliter tamen tingis dissimilia. Qui ubique præsens es, ei inveniri vix potes; quem stantem sequimur, et apprehendere non valemus.