Latin
7
Augustine, Speculum [Incertus] 7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI Quod Deut omnia tangit, nec tamen moretur. Oui tenes omnia, imples omnia, circumplecteris omnia. superexcedis omnia, susunes omnia; nec ex alia parte subtines, atquo ex alia superexcedis; que ex alia parte imples, atque es alia circumplecteris; sed circumplectendo imples, et implendo circumplecteris; sustinendo superexcedis, et superexcedendo sustines. Qui corda fidelium docrs sine strepitu verborum, qui attingis a fine usque ad fincm fortiter, et omnia disponis suavitor (Sap. VIII. I). Qui locis non distenderis, nee temporibus variaris, neque habes accessus vel recessus. Qui habita, lucem inaccessibilem, quam nullus vidit hominum, sed nec vidcre potest (1 Tim. VI, 16 et 17): in te manens quictus ubique circuis totum.