Latin
12
Augustine, Speculum Peccatoris [Incertus] 12
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. Qui Deus in interitu malorum risuruset subsannaturus. Vitiorum diversorum origo. Insipientem inter et stultum distantia. O stulti filii hominum! Vani filii hominum utquid diligitis vanitatem et quæritis mendacium (Psal. IV, 3)? Qui enim dilgit vanitatem, odit animam suam. Et odibiles sunt Deo impius et qui oderunt te,Domine, oderam? etc. Perfecto odio oderam illos (Psal. CXXXVIII, 9). Item, Altissimus odio habet peccatore et misertus est pœnitentibus(Eccli. XII, 3). Quare tam horrendam tamque horribilem non circumspicitis miseriam? quare non projicitis superbiam? quare non esctinguitis avaritiam? quare non contemnitis luxuriam? quare mores vestros non corrigitis? quare mandatum quare Dei salutiferumque ejus consiliem negligenter auditis? quare non sapitis et intelligitis, ac novissima providetis? Hinc est quod vos peccatores terribiliter fleus alloquitur: Ego, vobis inquit, in interitu vestro ridebo et subsunnabo, cum quod timebalis advenerit (Prov. I, 26). O quam metuenda est illa dominica sententia! Utinam lector saperet in palato cordis, quantum contineat amaritudinis, quantum ve formidinis: quia revera si sciret, omni dici hora vitam suam cantius custodiret. Sed dices forsitan, quod derisio et subsannatio non cadunt in ipsum omnipotentem Deum, nec ejus reverenda sanctissimaque simplex natura hujusmodi passiones sive ironias admittit: cur ergo ab omnipotenti Deo peccatoribus dicitur, Ego, in interitu vestro ridebo? Attende qui interrogas, quomodo dicta tibi debeat exponi sententia: Ego, inquit, in intertiru vestro ridebo. Hoc est, cum finis vester venerit, vos denisione dignos clamabo; et cnm irruerit super vos illa repentina calamitas, subsannabo, id est, cum amara mors vos momorderit, aeterna subsannatione dignos damnabo. Audi, tu peccator, terribilem sententiam, quam si intelligeres, sine dubio expavesceres. Sed Scripturas sacras negligenter legis, aotus vitæ tuae, mala Quæ facis, peccata quæ committis, facta et dicta et opera tua mala non sapienter respicis; velox ad mensam, tardus ad ecclesiam; potens ad potandum, sed aegcr ad psallendum; pervigil ad fabulas, somnolentus ad vigilias; procax1 ad loquendum, sed tardus et mutus ad canendum; promptus ad iram et detractionem, piger vero ad orationem; invidiae amator, pauperum Christi persecutor; festucam in alio oculo respiciens, sed trabem in oculo tuo non videns; aliorum facta condemnans, sed tua non considerans, nec deserens. Caeteros reprehendis, te ipsum non corrigis; alios vituperas, et te collaudas: malitiae inventor, disciplinæ destructor; amicus vitiorum, et hostis virtutum. Hæc sunt quae homincm excæcant, et a Deo ipsum separant hæc sunt quæ monachum efficiunt daemoniacum, conversum efficiunt perversum, clericum hæreticum, chrislianum antichristum. Qui enin christianus non est, antichristus est. Non est christianus, qui vita et moribus Christo est contrarius.