Latin
13
Augustine, Speculum Peccatoris [Incertus] 13
Unproofread scanNot analysed yet
Heu, heu! Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hac (Psal. XCI, 7): et ideo, slcut dicit idem propheta, Simul insipiens et stultus peribunt (Psal. XLVIII, 11). Sed qu:e distantia est inter insipientem et stultum? Omnis stultus est insipiens. Insipiens enim dicitur quasi non sapiens. Multi enim manent qui sapientes non sunt, et tamen stulti non sunt. Multi justi sunt, et multi justi nun sunt, et tamen iniqui non sunt. Vis noscere quis sit insipiens, et quis slullus? Insipiens est, qui se a paradisi gaudiis peregrinum esse non considerat, qui se exsulem in hoc exsilio non attendit. Stultus est, qui licet ista cognoverit, libcrari tamen a mundi miseria per vitæ meritum non intendit. Item insipiens est, qui non credit futura supplicia reproborum esse perpetua, ct gaudia justorum æterna: stultus autem est, qui licct credat, tamen ut mortem perpetuam evadat, et gloriam æternam caste vivendo pieque conversando acquirat, non intendit. Justo igitur Dei judicio sinnil insipiens et stultus peribunt. Quod tamen non fieret, si saperent et intelligerent, ac novissima providerent. Ecce, frater mi,jam legisti, jam vidisti in hoc speculo peccatoris, quid sapias, quid intelligas, quomodo novissima providere dcbeas; superest igitur ut diligenter discas, et in corde firmes, ut sane sapias, et recte intelligas, quomodo novissima tua prudenter provideas, ut per hæc aLternam damnationem evadas, et cum Domino nostro Jesu Christo vitam æternam possideas. Amen.