Latin
5
Augustine, Speculum Peccatoris [Incertus] 5
Unproofread scanNot analysed yet
C APUT IV, Consideratio mortis carnem domat. Meditatio quasi mentis ditatio. Dicis ergo mihi, Paratus sum præ omnibus acquiescere divino consilia, ut sapiam et intelligam, ac novissima provideam. Sed quæ sunt mea novissima 1 Illa utique de quibus Spiritus sanctus tihi per Salomonem loquitur dicens. Fili, in omnibus memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. Non melius poterit caro luxuriosa domari, quam qualis erit mortua præmeditari: et si,hujusmodi assiduam habueris meditationem, felicem te decent omnes generationes. Meditatio enim nihil est, quam mentis ditatio. Peroptime ergo mens tua ditatur, quando contra cuncta adversantia providentiæ scientia i lustratur. Legitur in poeta, quod Centum luminibus cinctum caput Argus habebat: (ovidu Metamorphoseon lib. 1, vers. 625). quod ita potest intelligi, quia ex omni parte sui intra mentis suæ circumspectionem prudentiam1 possidebat. Igitur si tantæ studio cautelæ pollebat poeta paganus, multo fortius puriorem providentiæ oculum debet habere2 clericus christianus. Esto ergo aller Argus, imo illo cautior, illo studiosior, illo prudentior: ut sapias et intelligas, ac novissima prudenter provideas.