Latin
6
Augustine, Speculum Peccatoris [Incertus] 6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. Quæ sint novissima. Quo fructu provideantur. Sed quæ sunt novissima tua, quæ providere ribilis hora, in qua misera anima tua ex hoc corpusculo corruptibili timens est egressura. Frater, crede mihi, ad hujus rei tremendam considerationem maluisse debueras providentiam possidere, quam totius mundi dominationem. Utinam ergo saperes quæ Dei sunt, et intelligeres quæ mundi sunt, et provideres quæ inferni sunt: profecto Deum temeres, superbiam non appeters2, mundum contemneres, et infernum horreres. In illa nimis metuenda extrema hora tua, quis amicorum, quis parentum tuorum veniens cum gladiis et armis poteritt auxilium ferre? Non enim erit tunc qui consoletur te ex omnibus charis tuis (Thren. 1, 2): respiciens eris ad auxilium et adjutorium hominum, sed refugium tuum tantummodo est apd Deum. Cogita igitur tecum, charissime, quo timore timendus, quo amore diligendus, quo honore venrandus sit ipse Dominus Jesus Christus Deus noster, qui salutis præsidium solus præstare poterit post mortem. Reduc ergo, charissime, sæpius in memoriam illum extremum exitus tui diem: et antequam misera anima tua ex carcere carnis exeat, provideat quo vadat. (a) Istiusmodi recordatio contritionem concipit, contritio compunctionem parit, compunctio contemplationem, scilicet pium et humilem affectum in Deum; pium videlicet ex fiducia adjutorii divinæ bonitatis et clementiæ, humilem ex consideratione propriæ fragilitatis et miseriæ. Hic, lector, attende. Quid enim est sui custodiam, et omnem injustitiam expellendam, ad sanctitatem in timore Dei perficiendam, quant suæ corruptionis consideratio, suæ mortalistatis certa cognitio, postremo tremendæ mortis suæ recordatio? Quando enim homo fit non homo, hoc est, quando ægrotescit, ægrotando ægritudo crescit, peccator expavescit, cor contremiscit, caput obstupescit, sensus evanescit, virtus exarescit, vultus pallescit, facies nicaro marcescit: tunc carnis pulchritudo fetor efficitur et putredo, tunc homo solvitur in cinerem, et vertitur in vermem.