Latin
7
Augustine, Speculum Peccatoris [Incertus] 7
Unproofread scanNot analysed yet
(a) Post hominem vermis, post vermem fetor et horror. Sic in non hominem vertitur omnis homo. Ecce, frater mi charissime, ecce satis horribile spectaculum, sed est nimis utile speculum: quoniam nulla artis medicina, nullaque doctrina sic superat libidinem, nee sic mundi calcat vanitatem, sicut hujusmodi horrendæ mortis recordatio. Utinam ergo saperent. Et quid huic mundo tantum vilescit, sicut homo, cujus corpus cum sit examine, non permittitur esse intra domum triduo præ fetore: sed ut vile stercus foras projicitur, in profundo terræ absconditur, putredini traditur, vermibus in escam datur, cadaver efficitur?