Latin
2.110 to 2.131
Augustine, Tractatus Adversus Judaeos 2.110-131
Unproofread scanNot analysed yet
sed in Isaac, inquit, rotabitur tibi semen: hoc eat, non ii qui filii carnis, Iri filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. ix, 6-8). Sed hi pertinent ad spiritualem Sion et civitates 2Judæ. id est, Ecclesias: de quibus Apostolus dicit, Eram autem ignotus fucie Ecclesiis Judæœ,quæ sunt in Christo (Galat. I,22). Quoniam, sicut ineodcm psalmo paulo post ponimur, Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Judæ. Et inhabitabunt eam, et hæreditate acquirent cam Et semen servorum ejus possidebunt eam, et qui diligunt nomen ejus, inhabitabunt in ea. Sed cum hæc audiunt Judæci, carnaliter accipiunt, et terrenam Jerusalem cogitant, quæ servit cum filiis suis: non matrem nostram alternam in cœlis (Id. IV, 25,26). CAPUT VI —7. Titulus quoque Psalmi septuagesimi noui prœnuntial mutationem. Mutarionis faciendæ testimonia contra Judæos apertiora. Item psalmus septuagesimus nonus simili titulo prænotatur: Pro iii quæ immutabuntur. In quo psalmo inter cætera scriptum est, Respice de cælo, et vide, ei visita vineam istam: ct perfice eam quam plantavit dextera tua; et super Fillum homims, quem confirmasti tibi. Ipsa est enim vinea de qua dicitur: Vineam ex Ægypto transtulisti. Non enim Christus aliam plantavit; sed ipsam, vcniendo, in melius commutavit. Sic ct in Evangelio legitur: Matos male perdet, et vincam suam locabit aliis agricolis (Matth. xxi, 41). Non enim ait, Eradicabit. aliamque plantabit; sed, eamdem ipsam locabit aliis agricolis. Eadem namque cst sanctorum societate rivitas Dei et congregatio filiorum promissionis, m artalium decessione ac successione complenda, atque in line sacculi simul in omnibus immortalitalcm debitam receptura: quæ alio modo in alio psalmo per olivam fructiferam significatur, et dicit, Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speram in misericordia Dei in æternum, Et in sœculum sæculi (Psal.