Latin
2.132 to 2.138
Augustine, Tractatus Adversus Judaeos 2.132-138
Unproofread scanNot analysed yet
LI, 10). Neque quia fracti sunt infideles et superbi, ac per hoc infructuosi rami, ut insereretur oleaster Gentium, ideo perire potuit radix Patriarcharum et Prophetarum. Quia etsi fuerit, inquit Isaias, numerus filiorum Israel sicut arena maria, reliquiæ salvœ fient (Isai. x, 22): sed per eum de quo dicitur, et saper Filium hominis, quem confirmasti tibi; ct de quo repetitur, Fiat manus rua super virum dexteræ tuæ, et super Filium hominis, quem confirmasti tibi. Et non discedimus ate. Per hunc filium hominis, id cst Christum Jesum, eido suis rcliquis, hoc est Apostolis, et aliis multis, qui ex Israelitis in Christum Deum I crediderunt, accedente plenitudine Centium, vinea sancta perficitur: et in remotione veterum, atque institutione novorum sacramentorum titulus ejus psalmi, Pro his qum commutabuntur, impletur.