Latin
8.19 to 8.46
Augustine, Tractatus Adversus Judaeos 8.19-46
Unproofread scanNot analysed yet
Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrœ et plenitudo ejus. Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo preces tuas 2. Et invoca me in die tribulationis, et eruam te, et glorificabis me. Certe et hic sacrificiorum veterum aperta mutatio est. Illa enim Deus accepturum se non fore prædixit, cultoribus suis sacrificium laudis indi. xit: et hoc non quod a nobis tanquam indigens expetatlaudcm, sed ut in ea nobis consulat ad salutem. . Nam eumdem psalmum ita conclusit: Sacrificium laudis glorificubit me: ct ibi via est, ubi ostendam illi imMutare Dei (Psal. XLIX). Quid vero est salutare Dei, nisi Filius Dei. Salvator mundi; dies Filius ex die Patre, hoc est lumen ex lumine, cujus adventus revelavit testamentum novum? Unde elinm ubi dicitur, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnia terra. Cantate Domino, benedicite nomen ejus, statim evangelizandus ipse monstratur, atque additur, Bene nuntiate diem ex die salutare ejus (Psal. XCV I, ). Ipse igitur sacerdos et victima sacrificium laudis impievit, malorum operum tribuens indulgentiam, et bene operandi largiens gratiam. Ad hoc enim Domino sacrificium laudis ab cjus cultoribus immolatur, ut qni gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. i, 31). CAPUT VII. —9. Judæi prophetius quasdam pro se non recte interpretantes. Quæ magis in Judæos quadrant Prophetarum voces. Sed hoc Judæi cum audiunt, erecta cervice respondent: Nos sumus; dc nobis hoc dictum est, uobis h dictum est. Nos enim sumus Israel populus Dci: nos in verbis dicentis agnoscinius, Audi, populus meus, el loquar tibi, Israel, et testificabor tibi. Quid sumus ad ista dicturi? Novimus quidem Israel spiritualem, de quo dicit Apostolus, Et quicumque hanc regulam sequuntur, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei (Galat.