Latin
8.1 to 8.18
Augustine, Tractatus Adversus Judaeos 8.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Apertioribus itaque testimoniis cum cis agendum est, quæ sive consentiant, sive dissentiant, tameu sentiant. Ecce dies veniunt, dicit DonaMus, ct confirmabo super domum Jacob testamentum novum, non secundum testamentum quod constitui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eoram, ut educerem cos de terra Ægypti (Jerem. xxxi, 31, 32). Ista certe prædicta mutatio, non per Psalmorum titulos intelligentibus paucis significatur, sed manifesto præconio propheticae vocis exprimitur. Aperte promissum est testimentum novum, non secundum testamentum qimd factum est ad populum, quando eductus est de Ægypto. Cum ergo in illo veteri testamento præcepta sint ista, quæ nos ad novum pertinentes observare non cogimur, cur non Judæi se potius in vetustate supervacanea remansisse cognoscunt, quam nobis nova promissa tenentibus, qued vetera non observemus, objiciunt? Quoniam ergo, sicut scriptum est in Cantico canticorum, Aspiravit dies, removeantur umbra (Cant. II, 17); spiritualis significatio jam lucescat, carnalis celebratio jam quiescat. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum: utique omnem terratn ad testamentum novum, cui dicitur in alio psalmo, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. Nun ergo sicut antea ex monte Sina loculus est uni populo, quem vocavit ex Ægypto Deus deorum; sed sic locutus est, ut vocaret terram a solis ortu usque ad occasum. Qu am si Judæus vellet intelligere locutionem, audiret hanc vocationem, et in eis esset quibus in eodcm psalmo dicitur, Audi, populus meus, et loquar tibi, Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. Non super sacrificia tua arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo semper. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: quoniam meas sunt omnes bestiæ silvæ, pecora in montibus et boves; cognovi omnia volatilia cœli, et species agri mecum est.