Latin · ~2 min
1.26.9 to 1.26.11
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.26.9-11
Not analysed yet
Haec enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent. Et simul ad eum qui caedebat conversus, interim, inquit, dum ego atque hic disputamus, tu hoc age. Summa autem totius sententiae Tauri haec fuit: Non idem esse existimavit ἀοργησίαν et ἀναλγησίαν aliudque esse non iracundum animum, aliud ἀνάλγητον et ἀναίσθητον, id est hebetem et stupentem. Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi affectus vel affectiones, Graeci πάθη appellant, ita huius quoque motus animi, qui cum est ulciscendi causa saevior ira dicitur, non privationem esse utilem censuit, quam Graeci στέρησιν dicunt, sed mediocritatem, quam μετριότητα illi appellant.