Latin
Book 1, Chapter 26
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.26.8
Not analysed yet
tum Plutarchus lente et leniter quid autem, inquit, verbero, nunc ego tibi irasci videor? Ex vultune meo an ex voce an ex colore an etiam ex verbis correptum esse me ira intellegis? Mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum neque inmaniter clamo neque in spumam ruborenve effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio.