Latin · ~4 min
1.26.a to 1.26.7
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.26.a-7
Not analysed yet
Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur. INTERROGAVI in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur. Dabat enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi quod quis vellet potestatem. Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et haec ego, inquit, super irascendo sentio; sed, quid et Plutarchus noster, vir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est ut id quoque audias. Plutarchus, inquit, servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusque philosophiae aures inbutas habenti, tunicam detrahi ob nescio quod delictum caedique eum loro iussit. Coeperat verberari et obloquebatur non meruisse ut vapulet, nihil mali, nihil sceleris admisisse. Postremo vociferari inter vapulandum incipit, neque iam querimonias aut gemitus eiulatusque facere, sed verba seria et obiurgatoria: non ita esse Plutarchum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse: saepe eum de malo irae dissertavisse, librum quoque Περὶ Ἀοργησίας pulcherrimum conscripsisse; his omnibus quae in eo libro scripta sint nequaquam convenire, quod provolutus effususque in iram plurimis se plagis multaret.