Latin
1.6.4 to 1.6.8
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.6.4-8
Not analysed yet
Titus autem Castricius recte atque condigne Metellum esse locutum existimabat. Aliter, inquit, censor loqui debet, aliter rhetor. rhetori concessum est, sententiis uti falsis, audacibus, versutis, subdolis, captiosis, si veri modo similes sint et possint movendos hominumn animos qualicunque astu inrepere. Praeterea turpe esse ait rhetori, si quid in mala causa destitutum atque inpropugnatum relinquat. Sed enim Metellum, inquit, sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum cum tanta honorum atque vitae dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere quam quod verum esse sibi atque omnibus videbatur, praesertim cum super ea re diceret quae cotidiana intellegentia et communi pervolgatoque vitae usu comprenderetur. De molestia igitur cunctis hominibus notissima confessus, fidem sedulitatis veritatisque commeritus, tum denique facile et procliviter, quod fuit rerum omnium validissimum atque verissimum i, persuasit civitatem salvam esse sine matrimoniorum frequentia non posse. Hoc quoque aliut ex eadem oratione Q. Metelli dignum esse existimavimus adsidua lectione non hercle minus quam quae a gravissimis philosophis scripta sunt. Verba Metelli haec sunt: Di immortales plurimum possunt; sed non plus velle nobis debent quam parentes. At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos ab immortalibus dissimile ius expectemus, nisi malis rationibus finem faciamus? Is demum deos propitios esse aecum est, qui sibi adversarii non sunt. Dii immortales virtutem adprobare, non adhibere debent.