Latin · ~2 min
1.7.a to 1.7.1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.7.a-1
Not analysed yet
In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem hanc sibi rem praesidio sperant futurum, neque mendum esse neque vitium, errareque istos qui bonos libros violant et futuram scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est. IN oratione Ciceronis quinta In Verrem, libro spectatae fidei,