Latin · ~3 min
Book 10, Chapter 5
Aulus Gellius, Noctes Atticae 10.5
Not analysed yet
Avarus simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio videtur. AVARUS non simplex vocabulum, sed iunctum copulatumque esse P. Nigidius dicit in commentariorum undetricesimo. Avarus enim, inquit, appellatur, qui avidus aeris est. Sed in ea copula e littera, inquit, detrita est. Item locupletem dictum ait ex conpositis vocibus, qui pleraque loca, hoc est qui multas possessiones teneret. Sed probabilius id firmiusque est, quod de locuplete dixit. Nam de avaro ambigitur; cur enim non videri possit ab uno solum verbo inclinatum, quod est aveo, eademque esse fictura qua est amarus, de quo nihil dici potest quin duplex non sit?