Latin · ~1 min
10.6.a to 10.6.1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 10.6.a-1
Not analysed yet
Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius. NON in facta modo, sed in voces etiam petulantiores publice vindicatum est; ita enim debere esse visa est Romanae disciplinae dignitas inviolabilis.