Latin · ~2 min
Book 11, Chapter 1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 11.1.2
Not analysed yet
Coniectare autem possumus ob eandem causam, quod Italia tunc esset armentosissima multam, quae appellatur suprema institutam in dies singulos duarum ovium, boum triginta, pro copia scilicet boum proque ovium penuria. Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur boves ovesque alias pretii parvi, alias maioris, eaque res faciebat inaequalem multae poenitionem. Idcirco postea lege Aternia constituti sunt in oves singulas aeris deni, in boves aeris centeni.