Latin · ~2 min
11.1.a to 11.1.1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 11.1.a-1
Not analysed yet
De origine vocabuli terrae Italiae; deque ea multa quae suprema appellatur deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus verbis antiquitus multa minima dici solita sit. TIMAEUS in Historiis quas oratione Graeca de rebus populi Romani composuit, et M. Varro in Antiquitatibus Rerum Humanarum,terram Italiam de Graeco vocabulo appellatam scripserunt, quoniam boves Graeca vetere lingua ἰταλοί vocitati sint, quorum in Italia magna copia fuerit, bucetaque in ea terra gigni pascique solita sint complurima.