Latin · ~3 min
Book 11, Chapter 13
Aulus Gellius, Noctes Atticae 11.13.10
Not analysed yet
Haec ego, inquit, admonui, non ut C. Graccho vitio darem,—dii enim mentem meliorem mihi! nam, si quicquam in tam fortis facundiae viro vitii vel erroris esse dici potest, id omne et auctoritas eius exhausit et vetustas consumpsit,—sed uti caveretis ne vos facile praestringeret modulatus aliqui currentis facundiae sonitus atque ut vim ipsam rerum virtutemque verborum prius pensitaretis et, si quidem gravis atque integra et sincera sententia diceretur, tum, si ita videretur, gressibus quoque ipsis orationis et gestibus plauderetis; si vero frigidi et leves et futtiles sensus in verba apte numeroseque posita includerentur, non esse id secus crederetis quam cum homines insigni deformitate ac facie deridicula imitantur histriones et gestiunt.