Latin · ~2 min
Book 11, Chapter 14
Aulus Gellius, Noctes Atticae 11.14
Not analysed yet
Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum. SIMPLICISSIMA suavitate et rei et orationis L. Piso Frugi usus est in primo Annali, cum de Romuli regis vita atque victu scriberet. Ea verba, quae scripsit, haec sunt: Eundem Romulum dicunt, ad cenam vocatum, ibi non multum bibisse, quia postridie negotium haberet. Ei dicunt: Romule, si istud omnes homines faciant, vinum vilius sit. His respondit: immo vero carum, si quantum quisque volet bibat; nam ego bibi, quantum volui.