Latin
12.2.11 to 12.2.14
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.2.11-14
Not analysed yet
Sed iam verborum Senecae piget; haec tamen inepti et insubidi hominis ioca non praeteribo: Quidam sunt, inquit, tam magni sensus Q. Ennii, ut, licet scripti sint inter hircosos, possint tamen inter unguentatos placere; et, cum reprehendisset versus quos supra de Cetego posuimus: Qui huiuscemodi, inquit, versus amant, liqueat tibi eosdem admirari et Soterici lectos. Dignus sane Seneca videatur lectione ac studio adulescentium, qui honorem coloremque veteris orationis Soterici lectis compararit, quasi minimae scilicet gratiae et relictis iam contemptisque. Audias tamen commemorari ac referri pauca quaedam quae idem ipse Seneca bene dixerit, quale est illud, quod in hominem avarum et avidum et pecuniae sitientem dixit: Quid enim refert quantum habeas? multo illud plus est quod non habes. Benene hoc? sane bene; sed adulescentium indolem non tam iuvant quae bene dicta sunt quam inficiunt quae pessime, multoque tanto magis, si et plura sunt quae deteriora sunt, et quaedam in his non pro enthymemate aliquo rei parvae ac simplicis, sed in re ancipiti pro consilio dicuntur.