Latin · ~7 min
12.2.2 to 12.2.10
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.2.2-10
Not analysed yet
Mihi de omni eius ingenio deque omni scripto iudicium censuramque facere non necessum est; sed quod de M. Cicerone et Q. Ennio et P. Vergilio iudicavit, ea res cuimodi sit, ad considerandum ponemus. In libro enim vicesimo secundo Epistularum Moralium quas ad Lucilium conposuit, deridiculos versus Q. Ennium de Cetego antiquo viro fecisse hos dicit: is dictust ollis popularibus olim Qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, Flos delibatus populi, Suadaeque medulla. Ac deinde scripsit de isdem versibus verba haec: Admiror eloquentissimos viros et deditos Ennio pro optimis ridicula laudasse. Cicero certe inter bonos eius versus et hos refert. Atque id etiam de Cicerone dicit: Non miror, inquit, fuisse qui hos versus scriberet, cum fuerit qui laudaret; nisi forte Cicero summus orator agebat causam suam et volebat suos versus videri bonos. Postea hoc etiam addidit insulsissime: Aput ipsum quoque, inquit, Ciceronem invenies, etiam in prosa oratione, quaedam ex quibus intellegas ilium non perdidisse operam, quod Ennium legit. Ponit deinde quae apud Ciceronem reprehendat, quasi Enniana, quod ita scripserit in libris De Republica: Ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas, et quod alio in loco dixerit: breviloquentiam in dicendo colit. Atque ibi homo nugator Ciceronis errores deprecatur et: Non fuit, inquit, Ciceronis hoc vitium, sed temporis; necesse erat haec dici, cum illa legerentur. Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivae orationis et nitidae. De Vergilio quoque eodem in loco verba haec ponit: Vergilius quoque noster non ex alia causa duros quosdam versus et enormes et aliquid supra mensuram trahentis interposuit quam ut Ennianus populus adgnosceret in novo carmine aliquid antiquitatis.