Latin · ~2 min
Book 12, Chapter 5
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.5.5
Not analysed yet
Ad ea Taurus vultu iam propemodum laetiore, delectatus enim videbatur inlecebra quaestionis, Si iam amicus, inquit, hic noster melius valeret, gemitus eiusmodi necessarios a calumnia defendisset et hanc, opinor, tibi quaestionem dissolvisset, me autem scis cum Stoicis non bene convenire, vel cum Stoica potius; est enim pleraque et sibi et nobis incongruens, sicut libro quem supra illa re composuimus declaratur.