Latin · ~1 min
Book 12, Chapter 5
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.5.6
Not analysed yet
Sed ut tibi a me mos geratur, dicam ego indoctius, ut aiunt, et apertius, quae fuisse dicturum puto sinuosius atque sollertius, si quis nunc adesset Stoicorum; nosti enim, credo, verbum illud vetus et pervolgatum: Ἀμαθέστερόν πως εἰπὲ καὶ σαφέστερον λέγε.
Atque hine exorsus de dolore atque de gemitu Stoici aegrotantis ita disseruit: