Latin · ~1 min
13.15.5 to 13.15.7
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.15.5-7
Not analysed yet
Ex his omnibus verbis Messalae manifestum fit, et qui sint magistratus minores et quamobrem minores appellentur. Sed et conlegam esse praetorem consuli docet, quod eodem auspicio creantur. Maiora autem dicuntur auspicia habere, quia eorum auspicia magis rata sunt quam aliorum.