Latin · ~2 min
Book 13, Chapter 25
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.25.11
Not analysed yet
Ecquid videtur, cum Siciliam provinciam dixerit atque insuper etiam civitates addiderit, domos etiam et fana, quae infra posuit, conprehendisse? Verba haec item multa atque varia: depopulatus esse, vastasse, exinanisse, spoliasse, nonne unam et eandem vim in sese habent? Sane. Sed quia cum dignitate orationis et cum gravi verborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum saepius feriunt.