Latin · ~2 min
Book 13, Chapter 25
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.25.12
Not analysed yet
Hoc ornatus genus in crimine uno vocibus multis atque saevis extruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in orationibus suis celebravit, sicuti in illa, quae inscripta est De Decem Hominibus, cum Thermum accusavit quod decem liberos homines eodem tempore interfecisset, hisce verbis eandem omnibus rem significantibus usus est, quae quoniam sunt eloquentiae Latinae tunc primum exorientis lumina quaedam sublustria, libitum est ea mihi ἀπομνημονεύειν: Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus vitam eripis, indicta causa, iniudicatis, incondemnatis.