Latin · ~2 min
Book 13, Chapter 29
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.29.2
Not analysed yet
Cum is liber eaque verba M. Frontoni, nobis ei ac plerisque aliis adsidentibus, legerentur et cuidam haut sane viro indocto videretur mortalibus multis pro hominibus multis inepte frigideque in historia nimisque id poetice dixisse, tum Fronto illi cui hoc videbatur: Ain tu, inquit, aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, mortalibus multis ineptum tibi videri et frigidum, nil autem arbitrare causae fuisse quod vir modesti atque puri ac prope cotidiani sermonis mortalibus maluit quam hominibus dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si cum multis hominibus, ac non cum multis mortalibus diceret?