Latin
13.29.a to 13.29.1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.29.a-1
Not analysed yet
Quod Quadrigarius cum multis mortalibus dixit; an quid et quantum differret, si dixisset cum multis hominibus. VERBA sunt Claudi Quadrigarii ex Annalium eius XIII: Contione dimissa, Metellus in Capitolium venit cum mortalibus multis; inde domum proficiscitur, tota civitas eum reduxit.