Latin · ~3 min
13.31.14 to 13.31.17
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.31.14-17
Not analysed yet
Eius autem loci, in quo id proverbium est, verba haec sunt: Non vides apud Mnesitheum scribi tria genera esse vini, nigrum, album, medium, quod vocant κιρρόν, et novum, vetus, medium? Et efficere nigrum virus, album urinam, medium πέψιν? Novum refrigerare, vetus calefacere, medium esse prandium caninum? Quid significet prandium caninum, rem leviculam, diu et anxie quaesivimus. Prandium autem abstemium, in quo nihil potatur, caninum dicitur, quoniam canis vino caret. Cum igitur medium vinum appellasset, quod neque novum esset neque vetus—et plerumque homines ita loquantur, ut omne vinum aut novum esse dicant aut vetus —nullam vim habere significavit neque novi neque veteris quod medium esset, et idcirco pro vino non habendum, quia neque refrigeraret neque calefaceret. Refrigerare id dicit quod Graece ψύχειν dicitur.