Latin · ~1 min
14.1.a to 14.1.1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.1.a-1
Not analysed yet
Dissertatio Favorini philosophi adversus cos qui Chaldaei appellantur, et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur. ADVERSUM istos qui sese Chaldaeos seu genethliacos appellant ac de motu deque positu stellarum dicere posse quae futura sunt profitentur, audivimus quondam Favorinum philosophum Romae Graece disserentem egregia atque inlustri oratione;