Latin · ~2 min
Book 14, Chapter 1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.1.31
Not analysed yet
Illud autem condonare se his dicebat quod non id quoque requireret: si vitae mortisque hominum rerumque humanarum omnium tempus et ratio et causa in caelo et apud stellas foret, quid de muscis aut vermiculis aut echinis, multis aliis minutissimis terra marique animantibus dicerent? An istaec quoque isdem, quibus homines, legibus nascerentur isdemque itidem extinguerentur? ut aut ranunculis quoque et culicibus nascendi fata sint de caelestium siderum motibus adtributa aut, si id non putarent, nulla ratio videretur cur ea siderum vis in hominibus valeret, deficeret in ceteris.