Latin
Book 14, Chapter 1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.1.32
Not analysed yet
Haec nos sicca et incondita et propemodum ieiuna oratione adtingimus. Set Favorinus, ut hominis ingenium fuit utque est Graecae facundiae copia simul et venustas, latius ea et amoenius et splendidius et profluentius exequebatur, atque identidem commonebat ut caveremus ne qua nobis isti sycophantae ad faciendam fidem inreperent, quod viderentur quaedam interdum vera effutire aut spargere.